Te Deum, op. 103, B176 | Text
I. Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes Angeli; et caeli et universae potestates; Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant: Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra majestatis gloriae tuae. Te gloriosus Apostolorum chorus. Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Te Prophetarum laudabilis numerus. Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Te Martyrum candidatus laudat exercitus. Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensae majestatis: Venerandum verum et unicum Filium Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Te Deum laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum Patrem omnis terra veneratur. | |
II. Tu Rex gloriae, Christe. Tu Patris sempiternus es Filius. Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum. Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni: quos pretioso sanguine redemisti. Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. | |
III. Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hereditati tuae. Et rege eos, et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies benedicimus te; Et laudamus Nomen tuum in sæculum, in sæculum sæculi. | |
IV. Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. Miserere nostri, Domine. In te, Domine, speravi: non confundar in æternum. Miserere nostri, Domine. Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu. Alleluja! Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu. Alleluja! Laudemus et superexaltemus eum in saecula. Alleluja! |