O Sanctissima, op. 19a, B95B | Lyrics

O sanctissima, o piissima
dulcis Virgo Maria,
Mater amata, intemerata,
ora, ora pro nobis.

Tu solatium et refugium
Virgo Mater Maria,
quidquid optamus per te speramus,
ora, ora pro nobis.