česky | English

hymn to the most holy trinity - text 

Tu, Trinitatis Unitas,
Orbem potenter quæ regis,
Attende laudis canticum,
Quod excubantes psallimus.
Ortus refulget lucifer,
Præitque solem nuntius:
Cadunt tenebræ noctium:
Lux sancta nos illuminet.
Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Cum Spiritu Paraclito,
Nunc et per omne sæculum. Amen.